Rozmiar: 15909 bajtów

- 44 -

1290 o. T. Polnisch-Steine.

Heinrich, Archidiakon von Liegnitz und Domherr zu Breslau, und sein Bruder, der Ritter Franz, begaben die Capelle in Polnisch-Steine bei Ohlau.

In nomine domini amen. Cum ea, que aguntur in tempore, mutabilitatem temporis sorciantur, dignum est, ut ea facta, que stare cupiunt, testium aut literarum testimonio roborentur. Hinc est, quod nos Henricus archidiaconus Legnicensis et canonicus Wratislaviensis et nos Franciscus miles, frater eiusdem domini Henrici de Stynavia Polonicali sita prope Olaviam, tam presentibus quam futuris notum esse cupimus literas per presentes, quod meditantes et sollicita mentis indagatione perspicaciter intuentes, quam sit pium quamque gloriosum fore congnoscitur, ut si hii, qui Christiane religionis privilegio sunt muniti, monasteriis, capellis seu quibuscumque religiosis locis perpetuos reditus aut alia karitatis subsidia pro sustentacione clericorum degencium in ibidem duxerint eroganda. Igitur cum capella nostra in patrimonio nostro sita in Stynavia videlicet Polonicali, nullis hactenus reditibus perpetuis pro sustentacione ministrorum deserviencium, in eadem sit dotata, divini nominis cultum augmentari cupientes, ne in dicta capella divine laudis organa conquiescant, in bona valitudine mentis nostre constituti pro nostris et nostrorum progenitorum peccatis damus, conferimus et liberabiliter elargimur dicte capelle et ministris, qui pro tempore in dicta capella fuerint canonice instituti, unum mansum terre communem nobis in dicto patrimonio nostro liberum et exemptum ab omnibus servitutibus Teutunici atque Polonici iuris nec non ab omnibus angariis et perangariis et quibuscumque servitutibus, quocumque nomine censeantur. Item damus, conferimus et liberaliter elargimur dicte capelle et servitoribus memoratis unam marcam et dimidiam argenti usualis in lacu, qui dicitur Crizscino, et unum lacum, qui Viszechow vulgariter nunccupatur, item pratum in Groscino circa spinetum situatum, decimam totam in eadem villa, quam nos et nostri progenitores vicario deservienti in eadem capella iure Polonicali libere contulerunt. Item marcam et dimidiam aput scultetum de Nova Stynavia de altero dimidio manso, quos a nobis liber e tenet, excepto similiter censu memorato; item duas marcas de molendino aput Olaviam situato, quod vulgariter molendinum Herdein nuncupatur, renunciantes pro nobis et nostris heredibus quibuscumque tam ex testamento quam ab intestato venientibus supradictis singulariter singulis et universaliter universis volentes, ut sacerdotes, qui fuerint ibidem pro tempore instituti, singulis septimanis ad minus tres missas, unam de domina nostra, aliam pro peccatis, terciam pro defun(c)tis pro nobis et nostris progenitoribus omnipotenti deo decantare teneantur, ut per hec et alia bona, que facimus, ad eterne beatitudinis consorcium pervenire mereamur. Si quis vero de nostris heredibus sive ex testamento vel veniens ab intestato dicte donacioni seu ultime voluntati ausus fuerit contraire, eo ipso omni successione et iure hereditario volumus esse privatum. In cuius rei testimonium presens scriptum nostris sigillis fecimus roborari. Actum in Stynavia nostra Polonicali anno domini M°.CC° nonagesimo presentibus testibus hiis; domino Cunrado Sveuo, Ulrico filio suo de Nemil, comite Deczcone de Bresmir, domino Valtero Canonico Wratislaviensi, domino Henrico milite fratre domini Valteri, Vigando sculteto de Grunav, Evrardo sculteto de Heida et aliis quam pluribus fide dignis.

Or. Perg. Die beiden Siegel sind losgeschnitten von der Urkunde mittelst grosser Ausschnitte in dem umgebogenen Pergamentrande. Regesten No. 2126.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów